NATURA SYMBOLARUM
Agorae Metaphysicae specialiter breviores gratae sunt argumentativae naturae symbolae disputativae, solvere aut ponere aliquem particularem quaestionem philosophicam studentes, sicut et reactiones subsequentes ad tales quaestiones disputandas. Propositum Agorae Metaphysicae non est puras quaestiones historicas disputare, neque quaestiones de interpretatione textu, nisi significationis maioris sint illae respectu alicuius quaestionis materialis. Attamen temporis spatio intermisso possunt tales symbolae ut variatio optanda libenter accipi.
Ratio philosophica Agorae Metaphysicae generaliter definiatur fundamentalibus realistarum doctrinae metaphysicae sententiis, ut sunt intelligendi obiectivitas et receptivitas, legis nonrepugnantiae validitas, conceptus veritatis ut adaequationis rei et intellectu etc. Hoc proposito autem nullo modo intenditur in Agora Metaphysica prohibere has sententias impugnare! Minime: occasio uniuscuiusque sententias emendandi, immo reaestimandi, est ipse sensus et finis existentiae Agorae Metaphysicae. Minus idoneae sunt illae symbolae tantum, quae fundamentaliter supponant aliquam doctrinam philosophicam, quae sit contra hanc supra descriptam, absque ulla demonstratione pro illa data (v.g. si quis vellet argumentum suum ex idealismo transcendentali, ut aiunt, sumere, deberet primo ad fundamentum hoc suum defendendum operam dare).
Agorae Metaphysicae porro gratae sunt longiores symbolae litteratae, ut tractatus vel opera seminarii e.i.g.a. Si sit textus maioris extentu et cohaerens et solidus, potest submitti ut fascis inclusus in forma extensionibus ".txt" vel "rtf" denotata. Praeterea, in Agorae Metaphysicae v.g. animadversiones ad varios libros notabiles, articulos vel situs interneti, qui ad rationem Agorae Metaphysicae spectant, submitti possunt, sicut etiam recensiones, notificationes conferentiarum etc.
"NETIQUETTE"
Agorae Metaphysicae contributores officione servandi regulas communes communicationis electronicae ac decentiae sunt obligati - praecipue vetantur "spamming" et petitiones privatae. Non est finis Agorae Metaphysicae advrsarium deperdere, sed eum (et sese) adiuvare, ut veritati appropinquet. Thematis colloquii naturae causa nequit (nonnumquam aliquante) maiorem longitudinem symbolarum, quam ut assolet, vitare. Eo potius auctores rogantur, ut maxima brevitate studeant. Quod tangit praeter textum proprium formam quoque citandi: si responsionem ad symbolam disputabilem aliquam componis, vide ut necessario requisitos locos tantum cites; cetera dele. Si ad plures symbolas ad unam quaestionem spectantes est respondendum, stude, quid dicendum, in unica symbola colligere (via "cut" et "paste").
Huius conferentiae etiam rationis causa longius spatium temporis est exspectandum ad respondendas symbolas, et responsiones paucae futuras esse. Si tamen numerus symbolarum disputativarum magis augeretur, illi, qui novam quastionem illaturi sint, rogantur, ut, qualitatis ac disputationem non dissolvendi causa, quaestionum currentium disputationem finitam exspectent.
Omnes participantes invitatantur se apud ceteros introducere, ad quod pagina Introductionum hic parata est; quo in loco introductio propria inscribi, ac ceterorum introductiones legi possunt.
ARCHIVUM
Symbolae omnes in Agoram Metaphysicam receptae sunt publice accessibiles a situ patrio Agorae Metaphysicae. Symbolae naturae tractatus possunt praeterea poni in paginam Tractatuum Agorae Metaphysicae.
LINGUAE
Agorae Metaphysicae lingua Latina, Anglica, Bohemica (aut Slovenica) utitur. Conferentia est divisa in duos sectiones: Generalem et Anglicam. Sectioni Anglicae symbolae Anglicae linguae sunt, Generali linguarum ceterarum. Symbolae, quae ad Anglicam sectionem receptae fuerint, automatice mittuntur ad sectionem quoque Generalem, quare participes Generalis sectionis symbolas omnium linguarum recipiunt, Anglicae autem sectionis Anglicae symbolae tantum. NOTA BENE: Anglicam symbolam mittens, non mitte eam ad sectionem Generalem, sed Anglicam (hoc notandum est maxime Generalis sectionis participi ad symbolam Anglicam Anglice respondenti)!
Hoc solo modo et Anglicae sectionis participes symbolam tuam recipient.